monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 55
Fideli etiam necessarium est, ne a fide catholica se separet; sed incarnationem Filii Dei veram esse credat, et seipsum, quomodo creatus sit, et quomodo operans corpus cum rationali anima, unum sit, consideret. Deus enim ante tempora formam hominis, in qua carnem assumeret, praeviderat; et quicunque in hoc dubitat, seipsum abnegat: nec credit, quod in duabus naturis animae et corporis per tres modos unus homo est; quia si unum de tribus istis, scilicet anima, corpore et rationalitate, de quibus homo constat, deesset, homo non esset.